Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Regnum Galliae Regnum Mariae

In orationem dominicam

29 Avril 2023 , Rédigé par Ludovicus

In orationem dominicam

Adveniat regnum tuum

In orationem dominicam, a. 2 Sicut dictum est, Spiritus Sanctus facit nos recte amare, desiderare et petere; et efficit in nobis primo timorem, per quem quaerimus quod nomen Dei sanctificetur. Aliud donum est donum pietatis. Et est proprie pietas, dulcis et devotus affectus ad Patrem, et ad omnem hominem in miseria constitutum. Cum ergo Deus sit Pater noster, ut patet, non solum debemus eum revereri et timere, sed etiam ad eum habere debemus dulcem et pium affectum. Hic autem affectus facit nos petere quod adveniat regnum Dei. Tt. II, 12-13: pie et iuste vivamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei. Posset autem quaeri: regnum Dei semper fuit: quare ergo petimus quod veniat? Et ideo dicendum est, quod hoc potest tripliciter intelligi. Primo quia aliquando rex habet ius regni solum, seu Dominii: et tamen nondum dominium ipsius regni est declaratum, quia nondum homines regni sunt ei subiecti. Tunc ergo apparebit primo eius regnum seu dominium, quando homines regni erunt sibi subiecti. Deus autem ex se et sua natura est Dominus omnium: et Christus secundum quod Deus, et etiam secundum quod homo, habet a Deo quod sit Dominus omnium. Dn. VII, 14: dedit ei potestatem et honorem et regnum. Oportet ergo quod sibi sint omnia subiecta. Hoc autem nondum est, sed erit in fine. I Cor. XV, 25: oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Et ideo petimus et dicimus: adveniat regnum tuum. Et hoc quantum ad tria: scilicet ut iusti convertantur, peccatores puniantur, et mors destruatur. Nam homines dupliciter subiiciuntur Christo: aut voluntarii, aut inviti. Cum enim voluntas Dei sit ita efficax quod oporteat penitus illam compleri, et Deus velit quod omnia subiiciantur Christo: alterum duorum erit necessarium: ut scilicet aut homo faciat voluntatem Dei subiiciendo se mandatis eius, et hoc facient iusti; aut Deus faciat de omnibus voluntatem suam puniendo eos, et hoc faciet peccatoribus et inimicis suis. Et hoc erit in fine mundi. Ps. CIX, 1: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et ideo sanctis est datum quaerere quod adveniat regnum Dei, scilicet quod ipsi totaliter subiiciantur ei; sed peccatoribus est horribile, quia nihil aliud est quaerere quod adveniat regnum Dei, nisi quod de voluntate Dei subiiciantur poenis. Am V, 18: vae desiderantibus diem Domini. Sed et ex hoc destruitur mors. Cum enim Christus sit vita, non potest in regno eius esse mors, quae est vitae contraria: ideo dicitur I Cor. XV, 26: novissime autem inimica destruetur mors. Et hoc erit in resurrectione. Ph. III, 21 reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Secundo regnum caelorum dicitur gloria Paradisi. Nec mirum: nam regnum nihil aliud dicitur nisi regimen. Ibi autem est optimum regimen ubi nihil invenitur contra voluntatem regentis. Voluntas autem Dei est salus hominum, quia vult homines salvos fieri; et hoc potissime erit in Paradiso, ubi nihil erit saluti hominum repugnans. Mt. XIII, 41: auferentur de regno eius omnia scandala. In mundo autem isto sunt multa contra salutem hominum. Cum ergo petimus: adveniat regnum tuum, oramus, ut simus participes regni caelestis et gloriae Paradisi. Quod quidem regnum est valde desiderandum propter tria. Primum propter summam iustitiam quae est in eo. Is. LX, 21: populus tuus omnes iusti. Hic enim mali sunt mixti bonis; sed ibi nullus malus erit, et nullus peccator. Item propter perfectissimam libertatem. Hic enim non est libertas, quanquam omnes naturaliter desiderent eam; sed ibi erit omnimoda libertas contra omnem servitutem. Rm. VIII, 21: ipsa creatura liberabitur a corruptione. Et non solum erunt ibi omnes liberi, sed erunt reges: Ap. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum. Cuius ratio est, quia omnes erunt eiusdem voluntatis cum Deo, et Deus volet quidquid sancti volent, et sancti quidquid Deus voluerit: unde cum voluntate Dei fiet voluntas eorum. Et ideo omnes regnabunt, quia omnium voluntas fiet, et Dominus erit corona omnium. Is. XXVIII, 5: in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exultationis residuo populi sui. Item propter mirabilem affluentiam. Is. LXIV, 4: oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Ps. CII, 5: qui replet in bonis desiderium tuum. Et nota quod homo inveniet omnia in solo Deo excellentius et perfectius omni eo quod in mundo quaeritur. Si delectationem quaeris, summam invenies in Deo; si divitias, ibi omnem sufficientiam invenies, propter quam sunt divitiae; et sic de aliis. Augustinus, in Confess.: anima cum fornicatur abs te, quaerit extra te, quae pura et limpida non invenit, nisi cum redit ad te. Tertio modo, quia aliquando in mundo isto regnat peccatum. Et hoc est quando homo est ita dispositus quod statim sequitur et prosequitur appetitum peccati. Apostolus, Rm. VI, 12: non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore: sed debet Deus regnare in corde tuo. Is. VII, 7: Sion, regnabit Deus tuus. Et hoc est quando paratus est obedire Deo, et servare omnia mandata sua. Cum ergo petimus quod veniat regnum, oramus quod non regnet in nobis peccatum, sed Deus. Per hanc autem petitionem perveniemus ad beatitudinem, de qua dicitur Mt. V, 4: beati mites: nam secundum primam expositionem, ex quo homo desiderat quod Deus sit Dominus omnium, non vindicat se de iniuria sibi illata, sed reservat eam Deo. Nam si vindicares te, non quaereres quod adveniret regnum eius. Secundum vero secundam expositionem, si tu expectas regnum eius, idest gloriam Paradisi, non debes curare si perdis res mundanas. Item secundum tertiam expositionem, si tu petis quod Deus regnet in te et Christus; cum ipse fuerit mitissimus, et tu debes esse mitis. Mt. XI, 29: discite a me, quia mitis sum. He. X, 34: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.

 

Articulus 3

 

Fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra

In orationem dominicam, a. 3 Tertium donum quod efficit in nobis Spiritus Sanctus, dicitur donum scientiae. Ipse enim Spiritus Sanctus non solum efficit in bonis donum timoris et donum pietatis, quae est dulcis affectus ad Deum, ut dictum est, sed etiam facit hominem sapientem. Et hoc petebat David in Ps. CXVIII, 66, dicens: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Et haec est scientia qua homo bene vivit, quam docuit nos Spiritus Sanctus. Inter alia autem quae faciunt ad scientiam et sapientiam hominis potissima sapientia est, quod homo non innitatur sensui suo. Pr. III, 5: ne innitaris prudentiae tuae. Nam illi qui praesumunt de sensu suo, ita quod non credunt aliis, sed sibi tantum, semper inveniuntur et iudicantur stulti. Pr. XXVI, 12: vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit insipiens. Quod autem homo non credat sensui suo, procedit ex humilitate: unde et locus humilitatis est sapientia, ut dicitur Pr. XI. Superbi autem sibi ipsis nimis credunt. Docet ergo hoc Spiritus Sanctus per donum scientiae, ut scilicet non faciamus voluntatem nostram, sed voluntatem Dei. Et ideo propter hoc donum petimus a Deo ut fiat voluntas sua sicut in caelo et in terra. Et in hoc apparet donum scientiae. Unde hoc modo dicitur Deo, fiat voluntas tua, sicut si esset unus infirmus, et vellet aliquid a medico, non praecise vult, sed de voluntate medici; alias si tantum de voluntate sua vellet, esset stultus. Sic nos a Deo nihil petere debemus nisi quod fiat de nobis voluntas sua, idest ut voluntas sua compleatur in nobis. Tunc enim est rectum cor hominis quando concordat cum voluntate divina. Hoc Christus fecit: Jn. VI, 38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed eius qui misit me. Christus enim, secundum quod Deus, eandem voluntatem habet cum Patre; sed, secundum quod homo, habet aliam voluntatem a Patre: et secundum hanc dicit se non facere voluntatem suam sed Patris. Et ideo docet nos orare et petere: fiat voluntas tua. Sed quid est quod dicitur? Nonne in Ps. CXIII, 3; dicitur: omnia quaecumque voluit fecit? Si omnia facit quae vult in caelo et in terra, quid est hoc quod dicit: fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra? Ad hoc sciendum est, quod Deus tria vult de nobis, et nos petimus quod haec impleantur. Primum quidem quod Deus vult de nobis, est quod nos habeamus vitam aeternam. Quicumque enim facit aliquid propter aliquem finem, vult de illa re illud pro quo facit eam. Deus autem fecit hominem, sed non pro nihilo: quia, sicut dicitur in Ps. LXXXVIII, 48: numquid vane constituisti omnes filios hominum. Fecit ergo homines propter aliquid, sed non propter voluptates, quia et bruta habent eas, sed ut habeant vitam aeternam. Vult ergo Dominus ut homo habeat vitam aeternam. Quando vero aliquid consequitur illud ad quod factum est, dicitur quod salvatur; quando vero non consequitur, dicitur quod res illa perditur. Deus autem fecit hominem propter vitam aeternam. Cum ergo consequitur vitam aeternam, salvatur; et hoc vult dominus: Jn. VI, 40: haec est autem voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Haec autem voluntas iam completa est in Angelis et in sanctis qui sunt in patria, quia vident Deum et cognoscunt, et fruuntur eo; sed nos desideramus quod sicut voluntas Dei completa est in beatis qui sunt in caelis, ita compleatur in nobis qui sumus in terra: et hoc petimus cum oramus: fiat voluntas tua in nobis qui sumus in terra, sicut in sanctis qui sunt in caelo. Alia voluntas Dei de nobis est ut servemus mandata eius. Quando enim aliquis desiderat aliquid, non solum vult illud quod desiderat, sed omnia per quae venitur ad illud; sicut medicus ut consequatur sanitatem, vult etiam dietam et medicinam et huiusmodi. Deus autem vult ut habeamus vitam aeternam. Mt. XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Vult ergo ut servemus mandata. Rm. XII, 1: rationabile obsequium vestrum, ib. 2: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta. Bona, quia utilis: Is. XLVIII, 17: ego Dominus docens te utilia. Beneplacens amanti; et si aliis non sit grata, amanti tamen est delectabilis. Ps. XCVI, 11: lux orta est iusto, et rectis corde laetitia. Perfecta, quia honesta: Mt. V, 48: estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est. Sic ergo cum dicimus, fiat voluntas tua, oramus ut impleamus mandata Dei. Haec autem voluntas Dei fit in iustis, sed in peccatoribus nondum fit. Iusti autem designantur per caelum, peccatores autem per terram. Petimus ergo ut fiat voluntas Dei ita in terra, idest in peccatoribus, sicut in caelo, idest in iustis. Notandum autem, quod ex modo loquendi datur nobis doctrina. Non enim dicit, fac, nec etiam faciamus; sed dicit, fiat voluntas tua: quia ad vitam aeternam duo sunt necessaria, scilicet gratia Dei et voluntas hominis; et licet Deus fecerit hominem sine homine, non tamen iustificat eum sine eo. Augustinus, super Jn.: qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te, quia vult quod homo cooperetur. Za. I, 3: convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Apostolus, I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit. Non ergo praesumas de te, sed confidas de gratia Dei: nec negligas, sed adhibeas studium tuum: et ideo non dicit, faciamus, ne videretur quod nihil faceret gratia Dei; nec dicit, fac, ne videatur quod nihil faceret voluntas et conatus noster; sed dicit, fiat per gratiam Dei, adhibito studio et conatu nostro. Tertium quod vult Deus de nobis, est, ut restituatur homo ad statum et dignitatem in qua creatus fuit primus homo; quae tanta fuit ut spiritus et anima nullam repugnantiam sentiret a carne et sensualitate. Quandiu enim anima subiecta fuit Deo, caro ita subiecta fuit spiritui ut nullam corruptionem mortis seu infirmitatis et aliarum passionum sentiret; sed ex quo spiritus et anima, quae erat media inter Deum et carnem, rebellavit Deo per peccatum, tunc corpus rebellavit animae, et tunc mortem et infirmitates sentire coepit, et continuam rebellionem sensualitatis ad spiritum. Rm. VII, 23: video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et Ga. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Sic est continua pugna inter carnem et spiritum, et homo continue deterioratur per peccatum. Est ergo voluntas Dei ut homo restituatur ad statum primum, ut scilicet nihil sit in carne contrarium spiritui: I Th. IV, 3: haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Haec autem voluntas Dei non potest impleri in vita ista, sed complebitur in resurrectione sanctorum, quando resurgent corpora glorificata, et erunt incorruptibilia et nobilissima: I Cor. XV, 43: seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Est tamen voluntas Dei in iustis quantum ad spiritum per iustitiam et scientiam et vitam. Et ideo cum dicimus, fiat voluntas tua, oramus ut etiam fiat in carne. Nam hoc modo per caelum accipimus spiritum, per terram carnem; ut sit sensus: fiat voluntas tua ita in terra, idest in carne nostra, sicut fit in caelo, idest in spiritu nostro per iustitiam. Per hanc autem petitionem pervenimus ad beatitudinem luctus, de qua Mt. V, 5: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et hoc secundum quamlibet trium expositionum. Nam secundum primam desideramus vitam aeternam: unde per eius dilectionem inducimur ad luctum: Ps. CXIX, 5: heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Et hoc desiderium sanctorum est ita vehemens quod propter hoc desiderant mortem, quae secundum se fugienda est: II Cor. V, 8: audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum. Item secundum secundam expositionem, illi qui servant mandata, sunt in luctu: quia licet sint dulcia animae, tamen carni sunt amara, quae continue maceratur: Ps. CXXV, 6: euntes ibant et flebant, quantum ad carnem; venientes autem venient cum exultatione, quantum ad animam. Item secundum tertiam expositionem, ex pugna quae continue est inter carnem et spiritum, provenit luctus. Non enim potest fieri quin anima saucietur ad minus per venialia a carne: et ideo ut expietur, est in luctu: Ps. VI, 7: lavabo per singulas noctes, idest obscuritates peccati, lectum meum, idest conscientiam meam. Et qui sic plorant, perveniunt ad patriam, ad quam nos perducat Deus.


 

Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :