Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Regnum Galliae Regnum Mariae

Super I Cor.

20 Avril 2023 , Rédigé par Ludovicus

Super I Cor.

Prooemium

Super I Cor., pr. Non abscondam a vobis sacramenta Dei, etc., Sg. VI, 24. Sacramenti nomen dupliciter accipi consuevit. Nam quandoque sacramentum dicitur quodcumque secretum, et praecipue de rebus sacris; quandoque sacramentum dicitur sacrae rei signum, ita quod et eius imaginem gerat, et causa existat, secundum quod nos dicimus septem sacramenta Ecclesiae, scilicet Baptismus, confirmatio, Eucharistia, poenitentia, extrema unctio, ordo et matrimonium. In qua quidem significatione sacramenti etiam prima significatio continetur; nam in his Ecclesiae sacramentis, divina virtus secretius operatur salutem, ut Augustinus dicit. Haec igitur sacramenta Dei praelatus, seu doctor Ecclesiae, fidelibus Christi non debet abscondere sed manifestare, propter tria. Primo quidem, quia hoc pertinet ad honorem Dei, secundum illud Tb. XII, 7: sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Secundo, quia hoc pertinet ad salutem hominum, qui per horum ignorantiam in desperationem labi possent, sicut de quibusdam dicitur Sg. II, 22 quod nescierunt sacramenta Dei, nec speraverunt mercedem iustitiae, quia per sacramenta homines purificantur, ut sint praeparati ad recipiendum mercedem iustitiae. Tertio quia hoc pertinet ad debitum officium praelati vel doctoris, secundum illud Ep. III, 8: mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Sic ergo praedicta verba demonstrant nobis materiam huius epistolae, in qua apostolus agit de sacramentis Ecclesiae. Cum enim in epistola ad Romanos gratiam Dei commendasset, quae in sacramentis Ecclesiae operatur: hic, scilicet in prima epistola ad Corinthios, de ipsis Ecclesiae sacramentis agit; in secunda vero de ministris sacramentorum. Videamus ergo primo textum.

 

Caput 1

Lectio 1

Super I Cor., cap. 1 l. 1 Dividitur ergo haec epistola in partes duas. In prima parte ponit epistolarem salutationem; in secunda prosequitur suam intentionem, ibi gratias ago Deo meo. Circa primum tria facit. Primo ponit personas salutantes; secundo, personas salutatas Ecclesiae Dei, etc.; tertio bona salutifera optat, ibi gratia vobis et pax. Circa primum duo facit. Primo ponit personam principalem quam describit ex nomine, dicens Paulus, de quo quidem nomine satis dictum est in epistola ad Romanos. Hic autem sufficiat dicere quod hoc nomen praemittit in signum humilitatis; nam Paulus idem est quod modicus, quod ad humilitatem pertinet. I R. XV, 17: cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Mt. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Consequenter describit eam a dignitate. Et primo ponit modum adipiscendae dignitatis, cum dicit vocatus, secundum illud He. V, 4: nemo sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Secundo ponit ipsam dignitatem, dicens apostolus Iesu Christi, quae quidem est prima dignitas in Ecclesia, et interpretatur missus, quia fuerunt missi a Deo, ut vice eius fungerentur in terris. Unde dicitur Lc. VI, 13, quod elegit duodecim, quos et apostolos nominavit, et infra XII, 28: Deus posuit in Ecclesia quosdam, primum quidem apostolos, et cetera. Tertio ponit originem sive causam huius dignitatis, cum dicit per voluntatem Dei. Quod est intelligendum de voluntate beneplaciti, ex qua perficiuntur illi qui multipliciter praesunt Ecclesiis. Eccli. X, 4: in manibus Dei potestas terrae, et utilem rectorem in tempore suscitabit super illam. Et de praedicta voluntate sub figura nobis dicitur, Jb XXXVII, 12, quod lustrant cuncta per circuitum quocumque voluntas gubernantis perduxerit. Dimittit autem Deus aliquos praefici propter subditorum peccata, secundum illud Jb XXXIV, 30: regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Talis autem rector non dicitur esse secundum voluntatem Dei, sed secundum eius indignationem, secundum illud Os. XIII, 11: dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Secundo ponit personam adiunctam, cum dicit et Sosthenes frater, quem sibi salutando adiungit, quia ad apostolum detulerat contentiones et alios Corinthiorum defectus, ne hoc videretur ex odio fecisse; et ideo nominat eum fratrem, ut ostendat quod ex zelo charitatis hoc fecerat. Pr. IX, 8: argue sapientem, et diliget te. Deinde ponit personas salutatas, cum dicit Ecclesiae Dei quae est Corinthi. Et, primo, ponit principales personas, quas describit tripliciter. Primo quidem ex loco, cum dicit Ecclesiae Dei quae est Corinthi, id est, fidelibus Christi Corinthi congregatis. Ps. XXXIV, 18: confitebor tibi in Ecclesia magna. Secundo ex munere gratiae, cum dicit sanctificatis in Christo Iesu, id est, in fide, passione et sacramento Christi Iesu. Infra VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis. He. ult.: Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Tertio ponit originem gratiae, cum dicit vocatis sanctis; quia scilicet ad sanctitatem per gratiam vocationis pervenerunt. Rm. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. I P. II, 9: de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Secundo ponit personas secundarias, fideles scilicet, quae non erant in ipsa civitate sed habitabant in dioecesi civitatis vel districtu. Unde subdit vobis, inquam, qui estis Corinthi scribo, cum omnibus qui invocant nomen domini nostri Iesu Christi, scilicet per veram fidei confessionem. Jl. II, 32: omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit. Et hoc in omni loco ipsorum, id est eorum iurisdictioni subiecto, et nostro, quia per hoc quod subiiciebantur episcopo civitatis, non eximebantur a potestate apostoli, quinimo magis erant ipsi apostolo subiecti, quam his quibus ipse eos subiecerat. Ps. CII, 22: in omni loco dominationis eius, benedic, anima mea, Domino. Ultimo autem in salutatione ponit bona salutifera quae eis optat, quorum primum est gratia, per quam iustificamur a peccatis, Rm. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius; ultimum autem est pax, quae perficitur in felicitate aeterna. Ps. CXLVII, 14: qui posuit fines tuos pacem. Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Per haec autem duo, omnia alia includit. Unde dicit gratia et pax. Causam eorum ostendit, subdens a Deo patre nostro, secundum illud Jc. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Addit autem et Domino Iesu Christo, per quem, ut dicitur II P. I, 4, maxima et pretiosa promissa donavit nobis Deus. Jn. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Quod autem dicit a Deo Patre nostro. Potest intelligi de tota Trinitate, a qua creati sumus et in filios adoptati. Additur autem et Domino Iesu Christo, non quia sit persona alia vel hypostasis praeter tres personas, sed propter aliam naturam. Vel quod dicitur Deo Patre nostro, per quamdam appropriationem accipitur pro persona Patris, sicut Jn. XX, 17: ascendo ad Patrem meum, Deum meum et Deum vestrum. In hoc autem quod subdit et Domino Iesu Christo, manifestatur persona Filii. Tacetur autem de Spiritu Sancto, quia est nexus Patris et Filii, et intellectus ex ambobus, vel quia est donum utriusque, intelligitur in donis, de quibus dicit gratia et pax, quae per Spiritum Sanctum dantur. Infra XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem Spiritus. Deinde cum dicit gratias ago Deo meo, incipit epistolarem tractatum. Et primo gratias agit de bonis eorum, ut correctionem suorum defectuum tolerabilius ferant; secundo ponit eorum instructionem, ibi obsecro vos autem, fratres. Circa primum duo facit. Primo gratias agit de bonis quae iam acceperant; secundo de bonis quae in futurum expectabant, ibi expectantibus revelationem. Circa primum duo facit. Primo ponit gratiarum actionem, cum dicit gratias ago Deo meo, qui scilicet etsi sit Deus omnium per creationem et gubernationem, tamen est eius et cuiuslibet iusti per fidem et devotionem. Ps. CXVII, 28: Deus meus es tu, et confitebor tibi. Ostendit etiam quando gratias agit, cum dicit semper, quia haec gratiarum actio ex charitatis affectu procedit, qui in eius corde assiduus erat. Pr. XVII, 17: omni tempore diligit qui amicus est. Et quamvis omni tempore eos diligeret, et pro eorum bonis gratias ageret actualiter, tamen etiam pro eis gratias agebat omnibus horis quas habebat orationi deputatas. Ostendit etiam pro quibus gratias agit, cum dicit pro vobis, de quorum scilicet bonis propter charitatis unionem gaudebat, sicut de suis. III Jn V. 4: maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Secundo ostendit materiam gratiarum actionis, et primo in generali, cum dicit in gratia Dei, id est, per gratiam Dei, quae data est vobis in Christo Iesu, id est per Christum Iesum. Jn. I, 16: de plenitudine eius omnes nos accepimus gratiam pro gratia. Secundo in speciali, ubi primo ostendit gratiae abundantiam cum dicit quia in omnibus, scilicet quae pertinent ad salutem, divites, id est abundantes, facti estis in illo, id est per Christum, secundum illud II Cor. VIII, 9: propter vos egenus factus est, ut illius inopia divites essetis. Et exponit in quibus sint divites facti, cum dicit in omni verbo, vel quia omnibus generibus linguarum loquebantur, vel quia in verbo doctrinae abundabant. Verbum autem non proferretur ordinate, nisi ex scientia procederet, et ideo subdit in omni scientia, id est, intelligentia omnium Scripturarum, et universaliter omnium quae pertinent ad salutem. Sg. X, 10: dedit illi scientiam sanctorum. Hoc autem quod dicit apostolus referendum est ad eos qui erant in Ecclesia perfectiores, in quibus etiam alii minores has divitias possidebant, sicut Augustinus dicit super Ioannem: si amas unitatem cui haeres, habes quicquid in illa alter habet: tolle invidiam, et tuum est quod alius habet; quos enim cupiditas et invidia separat, charitas iungit. Secundo ostendit rectitudinem, dicens sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis; non esset rectum verbum doctrinae, neque recta scientia, si a testimonio Christi discordaret, vel si etiam Christi testimonium non firmiter per fidem cordibus inhaereret; quia, ut dicitur Jc. I, 6: qui haesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Testimonium autem Christi dicit, vel quia de ipso prophetae praenuntiaverunt, secundum illud Ac. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent; vel quia ipse Christus testimonium perhibuit, secundum illud Jn. VIII, 14: si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum; vel etiam quia apostolus in sua praedicatione Christo testimonium dedit. Ac. XXII, 18: non recipient testimonium tuum de me. Tertio tangit gratiae perfectionem, cum dicit ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, quia scilicet in diversis personis omnes gratias gratis datas habebant. Ad divinam enim providentiam pertinet, ut absque defectu necessaria largiatur. Ps. XXXIII, 10: nihil deest timentibus eum; et iterum: inquirentes autem dominum non minuentur omni bono. Deinde ponit bona in futurum expectanda. Et circa hoc tria facit. Primo ponit futuri boni expectationem, dicens vobis, inquam, non solum habentibus gratiam in praesenti, sed etiam expectantibus, in futurum, revelationem domini nostri Iesu Christi, qua scilicet sanctis suis revelabitur, non solum per gloriam humanitatis, secundum illud Is. XXXIII, 17: regem in decore suo videbunt, sed etiam per gloriam divinitatis, secundum illud Is. XL, 5: revelabitur gloria Domini; quae quidem revelatio homines beatos facit. I Jn. III, 2: cum autem apparuerit, similes ei erimus: et videbimus eum sicuti est. Et in hoc vita aeterna consistit, secundum illud Jn. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Sicut autem illi quibus Christus revelatur, sunt beati in re, ita illi qui hoc expectant, sunt beati in spe. Is. XXX, 18: beati omnes qui expectant eum. Et ideo de ipsa expectatione gratias agit. Secundo ostendit quod haec expectatio non est vana ex auxilio divinae gratiae. Unde subdit: qui, scilicet Christus, qui spem dedit vobis huiusmodi revelationis, etiam confirmabit vos in gratia accepta. I P. ult.: modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Et hoc usque in finem, scilicet vitae vestrae. Mt. X, 22: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Non autem ut sitis sine peccato: quia, si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est, ut dicitur I Jn. I, 8, sed ut sitis sine crimine, id est, sine peccato mortali. I Tm. III, 10: ministrent nullum crimen habentes. Et hoc, inquam, erit in die adventus domini nostri Iesu Christi, quia scilicet qui sine crimine invenitur in die mortis, sine crimine perveniet ad diem iudicii, secundum illud Eccle. XI, 3: si ceciderit lignum ad Austrum, sive ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Nisi autem sine crimine nunc inveniatur, frustra illam revelationem expectaret. Tertio rationem suae promissionis assignat, dicens quod Deus vos confirmabit, quod debetis sperare, quia Deus est fidelis Dt. XXXII, 4: Deus fidelis et absque ulla iniquitate, per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi Domini nostri, ut scilicet habeatis societatem ad Christum, et in praesenti per similitudinem gratiae, secundum illud I Jn. I, 7: si in luce ambulamus, sicut et ipse in luce est, societatem habemus cum eo ad invicem, et in futuro per participationem gloriae, Rm. VIII, 17: si compatimur, ut et simul glorificemur. Non autem videretur esse fidelis Deus, si nos vocaret ad societatem filii et nobis denegaret, quantum in ipso est, ea, per quae pervenire ad eum possemus. Unde Jos I, 5 dicit: non te deseram, neque derelinquam.

Lectio 2

Super I Cor., cap. 1 l. 2 Praemissa salutatione et gratiarum actione, hic incipit eos instruere. Et primo ponitur instructio de his quae ad omnes communiter pertinent, scilicet de his quae pertinent ad ecclesiastica sacramenta. Secundo instruit eos de his quae ad quosdam pertinebant, XVI cap. de collectis autem quae fiunt in sanctos, et cetera. In sacramentis autem tria sunt consideranda. Primo quidem ipsum sacramentum, sicut Baptismus; secundo id quod est res significata et contenta, scilicet gratia; tertio id quod est res significata et non contenta, scilicet gloria resurrectionis. Primo ergo agit de ipsis sacramentis; secundo de ipsis gratiis, XII cap. de spiritualibus autem nolo vos, etc., tertio, de gloria resurrectionis, infra XV notum autem vobis facio. Circa primum tria facit. Primo determinat ea quae pertinent ad sacramentum Baptismi; secundo ea quae pertinent ad sacramentum matrimonii, V cap., ibi omnino auditur inter vos, etc.; tertio ea quae pertinent ad sacramentum Eucharistiae, VIII cap., ibi de his autem quae idolis sacrificantur. Dominus autem, Mt. ult., discipulis praeceptum dedit de doctrina simul et Baptismo, dicens euntes docete omnes gentes, baptizantes, et cetera. Et ideo apostolus in prima parte simul cum Baptismo agit de doctrina. Est autem sciendum quod inter Corinthios fideles erat quaedam dissensio propter baptistas et doctores; illi enim qui erant instructi contemnebant alios, quasi qui meliorem doctrinam acceperint, et meliorem Baptismum. Unde circa primum duo facit. Primo removet contentionem; secundo contentionis causam quae erat in hoc, quod gloriabantur de quibusdam, et alios Christi ministros contemnebant, infra III capite et ego, fratres, non potui vobis loqui. Circa primum tria facit. Primo proponit admonitionem; secundo admonitionis necessitatem ostendit, ibi significatum est enim mihi, etc.; tertio rationem admonitionis assignat, ibi divisus est Christus? et cetera. Circa primum duo consideranda sunt. Primum quidem quod eos inducit ad admonitionem servandam. Uno modo per propriam humilitatem, cum dicit obsecro autem vos, et cetera. Pr. XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper. Alio modo per fraternam charitatem, cum dicit fratres, quia scilicet ex affectu fraternae charitatis hoc dicebat. Pr. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Tertio per reverentiam Christi, cum dicit per nomen Domini nostri Iesu Christi, quod est ab omnibus honorandum, et cui oportet omnes esse subiectos. Ph. II, 10: in nomine Iesu omne genu flectatur. Secundo considerandum est quod inducit eos ad tria. Primo quidem ad concordiam, cum dicit ut idipsum dicatis omnes, id est, omnes eamdem fidem confiteamini, et eamdem sententiam proferatis de his quae sunt communiter agenda. Rm. XV, 6: ut unanimes uno ore honorificetis Deum. Secundo prohibet vitium contrarium virtuti, cum dicit et non sint in vobis schismata, quia unitas ecclesiastica dividi non debet, in cuius signum milites de tunica inconsutili, Jn. XIX, 24 dixerunt: non scindamus eam, sed sortiamur de ea cuius sit. Sunt autem proprie schismata, quando, vel propter diversam fidei confessionem, vel propter diversas sententias de agendis, homines unius collegii in diversas separantur partes. Is. XXII, 9: scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt. Tertio inducit eos ad id per quod possunt schismata vitare, scilicet ad perfectionem. Est enim divisionis causa, dum unusquisque partiale bonum quaerit, praetermisso perfecto bono, quod est bonum totius. Et ideo dicit sitis autem perfecti in eodem sensu, scilicet quo iudicatur de agendis, et in eadem scientia, qua iudicatur de cognoscendis, quasi dicat: per haec perfecti esse poteritis, si in unitate persistatis. Col. III, 14: super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. Mt. V, 48: estote perfecti sicut Pater vester caelestis perfectus est. Deinde, cum dicit significatum est mihi, ostendit necessitatem praedictae admonitionis, quia scilicet contentionis vitio laborabant, quasi dicat: ideo necesse est vos ad hoc inducere, quia significatum est mihi, fratres mei, ab his qui sunt Cloes, id est, in quadam villa Corinthiorum iurisdictioni subiecta, vel Cloes potest esse nomen matronae, in cuius domo erant multi fideles congregati, quia contentiones sunt inter vos, contra id quod dicitur Pr. XX, 3: honor est homini qui separat se a contentionibus. Et modum contentionis exponit, subdens hoc autem dico, id est, contentionem nomino, quod unusquisque vestrum nominat se ab eo a quo est baptizatus et instructus, et dicit: ego quidem sum Pauli, quia erat a Paulo baptizatus et instructus; alius ego autem Apollo, qui scilicet Corinthiis praedicaverat, ut habetur Ac. XIX, 1; alius ego vero Cephae, scilicet Petri, cui dictum est JN. I, 42: tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Quod quidem ideo dicebant, quod putabant a meliori baptista meliorem Baptismum dari, quasi virtus baptistae in baptizatis operaretur. Et de hoc pseudoapostoli gloriabantur, secundum illud Ps. XLVIII, 12: vocaverunt nomina sua in terris suis. Alius autem dicit ego autem sum Christi, qui solus benedixit, quia solius Christi virtus operatur in Baptismo Christi. Jn. I, 33: super quem videris spiritum descendere et manere, ipse est qui baptizat. Et ideo baptizati a solo Christo denominantur Christiani, non autem a Paulo Paulini. Is. IV, 1: tantummodo invocetur nomen tuum super nos. Ad huius autem erroris vitationem, dicuntur Graeci hac forma in baptizando uti baptizetur servus Christi Nicolaus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ut detur intelligi quod homo non baptizat interius, sed baptizatur a Christo. Quia tamen etiam homo baptizat ministerio, ut membrum et minister Christi, ideo Ecclesia utitur hac forma in baptizando ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, quod quidem est expressius secundum formam a Christo traditam, qui dixit discipulis: docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, etc., ubi ipsos apostolos dicit baptizantes, secundum quem modum sacramenti minister dicit: ego te baptizo. Deinde cum dicit divisus est Christus? etc., ponit rationem praedictae admonitionis, quare inter eos scissurae et contentiones esse non debebant, et primo ex parte Baptismi; secundo ex parte doctrinae, ibi non in sapientia verbi, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit inconveniens quod ex praedicta contentione sequitur; secundo manifestat quare illud inconveniens sequatur, ibi numquid Paulus crucifixus est, etc.; tertio excludit quamdam falsam suspicionem, ibi gratias ago Deo meo, et cetera. Dicit ergo primo: dixi quod unusquisque vestrum dicit ego sum Pauli, ego Apollo, et ex hoc sequitur quod Christus est divisus. Nec refert utrum interrogative vel remissive legatur. Hoc autem potest intelligi, uno modo, quasi diceret: per hoc quod inter vos contenditur, Christus est divisus a vobis, qui non nisi in pace habitat, secundum illud Ps. LXXV, 3: in pace factus est locus eius. Is. LIX, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum. Sed melius aliter hoc potest intelligi, ut sit sensus: per hoc quod creditis Baptismum esse meliorem, qui a meliori baptista datur, sequitur quod Christus, qui principaliter et interius baptizat, sit divisus, id est, differens in sua virtute et effectu, secundum differentiam ministrorum: quod patet esse falsum per id quod dicitur Ep. IV, 5: unus Dominus, una fides, unum Baptisma. Sed adhuc melius hoc intelligitur quod apostolus dicit: ex hoc quod ea quae sunt propria Christi aliis attribuitis, quodammodo Christum dividitis, plures christos facientes, contra id quod dicitur Mt. XXIII, 10: magister vester unus est Christus. Is. XLV, 22: convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Dominus, et non est alius. Est autem sciendum quod Christus in sacramento Baptismi duplicem habet virtutem sibi propriam. Unam quidem divinam, qua simul cum Patre et Spiritu Sancto interius mundat a peccato, et hoc nulli creaturae potuit communicari. Alia autem est propria virtus secundum humanam naturam, quae est potestas excellentiae in sacramentis, et consistit in quatuor. Quorum unum est, quod ipse sacramenta instituit; secundum est quod potuit effectum sacramentorum sine sacramento conferre; tertium est quod meritum passionis eius operatur in Baptismo et aliis sacramentis; quartum est quod ad invocationem nominis eius sacramenta conferuntur. Hanc autem potestatem excellentiae, et maxime quantum ad ultimum, conferre potuit ministris Baptismi, ut scilicet eorum nominibus consecraretur Baptismus, sed noluit, ne schisma ex hoc in Ecclesia fieret, dum tot reputarentur Baptismi, quot essent baptistae. Et hoc est quod, secundum expositionem Augustini, Ioannes Baptista de Christo nescisse fatetur, utrum scilicet hanc potestatem sibi retineret. Deinde, cum dicit numquid Paulus, etc., ostendit praedictum inconveniens sequi ex eorum errore quod diversum Baptisma esse aestimabant secundum differentiam baptistarum; hoc enim esset, si a baptistis Baptismus efficaciam haberet, quod quidem solius est Christi. Hoc autem ostendit dupliciter. Primo quidem ex parte passionis Christi, in cuius virtute Baptismus operatur, secundum illud Rm. VI, 3: quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Et ideo dicit numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Quasi dicat: numquid passio Pauli causa est nostrae salutis, ut secundum ipsum Baptismus habeat virtutem salvandi? Quasi dicat: non. Hoc enim proprium est Christo, ut sua passione et morte nostram salutem operatus fuerit. Jn. XI, 50: expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. II Cor. V, 14: unus pro omnibus mortuus est. Sed contra videtur esse quod apostolus dicit Col. I, 24: gaudeo in passionibus meis pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia. Sed dicendum quod passio Christi fuit nobis salutifera non solum per modum exempli, secundum illud I P. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, sed etiam per modum meriti, et per modum efficaciae, inquantum eius sanguine redempti et iustificati sumus, secundum illud He. ultimo: ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Sed passio aliorum nobis est salutifera solum per modum exempli, secundum illud II Cor. I, 6: sive tribulamur, pro vestra exhortatione et salute. Secundo ostendit idem ex virtute nominis Christi, qui in Baptismo invocatur. Unde subdit aut in nomine Pauli baptizati estis? Quasi dicat: non. Ut enim dicitur Ac. IV, 12, non est aliud nomen datum hominibus, per quod oporteat nos salvos fieri. Unde et Is. XXVI, 8 dicitur: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. Sed videtur quod in nomine Christi homines non baptizentur. Dicit enim Mt. ult.: docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Dicendum est autem quod in primitiva Ecclesia, quia nomen Christi multum erat odiosum, ut venerabile redderetur, apostoli in nomine Christi baptizabant ex speciali ordinatione Spiritus Sancti. Unde dicitur Ac. VIII, 12, quod in nomine Christi baptizati sunt viri et mulieres. Et tamen, ut Ambrosius dicit in nomine Christi tota Trinitas intelligitur. Christus enim interpretatur unctus, in quo intelligitur non solum ille qui ungitur, qui est filius Dei, sed etiam ipsa unctio, quae est Spiritus Sanctus, et ipse ungens, qui est Pater, secundum Ps. XLIV, 8: unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Nunc autem quia nomen Christi iam est magnum in gentibus ab ortu solis usque ad occasum, ut dicitur Ml. I, 11, Ecclesia utitur forma prius instituta a Christo, baptizans in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Et tamen quicumque in hac forma baptizantur, in nomine eius, qui est vere filius Dei, baptizantur, secundum illud I Jn. ult.: ut simus in vero filio eius, Iesu Christo. Baptizantur etiam omnes fideles in nomine Christi, id est, fide et confessione nominis Christi, secundum illud Jl. II, 32: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Unde baptizati a Christo Christiani nominantur, quia, ut dicitur Ga. III, 27: quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Sic ergo, si solius Christi passio, si solius Christi nomen virtutem confert Baptismo ad salvandum, verum est proprium esse Christo, ut ex eo Baptismus habeat sanctificandi virtutem. Unde qui hoc aliis attribuit, dividit Christum in plures. Deinde, cum dicit gratias ago Deo meo, excludit quamdam suspicionem. Quia ibi dixerat: numquid enim Paulus crucifixus est pro vobis? Posset aliquis credere quod et si non auctoritate, ministerio tamen plures baptizaverit. Et circa hoc tria facit. Primo gratias agit de hoc quod paucos baptizavit; secundo, quibusdam paucis nominatis, quosdam alios addit, ibi baptizavi autem; tertio assignat rationem quare non multos baptizaverit, ibi non enim misit me Deus. Dicit ergo primo gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum, de quo Ac. XVIII, 8: Crispus archisynagogus credidit domino cum omni domo sua, et Caium, ad quem scribitur tertia canonica Ioannis. Et quia gratiarum actio locum non habet, nisi in beneficiis perceptis, consequenter apostolus ostendit qualiter de hoc gratias agat, cum subdit ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. Est enim optabile sanctis viris, ne ex bonis quae ipsi faciunt, alii sumant occasionem erroris sui, sive peccati. Et quia Corinthii in eum errorem devenerant, ut se a suis baptistis nominarent, dicentes ego sum Pauli et Apollo, ac si in eorum nominibus essent baptizati, ideo gratias agit de hoc quod de suo ministerio talis error consecutus non fuerit. Et ideo signanter dicit se baptizasse illos qui ab hoc errore immunes erant. Deinde, cum dicit baptizavi autem, etc., ponit quosdam alios a se baptizatos, ne in eius verbis aliquid veritatis minus appareret. Unde dicit baptizavi et domum, id est familiam, Stephanae, scilicet cuiusdam matronae. Et quia circa particularia facta memoria hominum labilis est, subdit caeterum nescio, id est in memoria non habeo, si quem alium baptizaverim, in propria persona. Deinde, cum dicit non enim misit, etc., assignat rationem quare paucos baptizaverit, dicens non enim misit me Deus baptizare, sed evangelizare. Contra quod videtur esse quod dicitur Mt. ult.: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Sed dicendum est quod Christus apostolos misit ad utrumque, ita tamen quod ipsi per seipsos praedicarent, secundum quod ipsi dicebant Ac. VI, 2: non est aequum relinquere nos verbum Dei, et ministrare mensis. Baptizarent autem per inferiores ministros, et hoc ideo quia in Baptismo nihil operatur industria vel virtus baptizantis: nam indifferens est utrum per maiorem vel minorem ministrum detur Baptismus, sed in praedicatione Evangelii multum operatur sapientia et virtus praedicantis, et ideo praedicationis officium per seipsos apostoli tamquam maiores ministri exercebant, sicut et de ipso Christo dicitur Jn. IV, 2 quod ipse non baptizabat, sed discipuli eius, qui tamen de seipso dicit Lc. IV, 43: quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. Is. LXI, 1: ad annuntiandum mansuetis misit me.


 

Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :