Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Regnum Galliae Regnum Mariae

Super Tit., cap. 3

12 Juillet 2023 , Rédigé par Ludovicus

Super Tit., cap. 3

Caput 3

Lectio 1

Super Tit., cap. 3 l. 1 Supra apostolus posuit particulares admonitiones pertinentes ad singulos status, hic ponit generales ad omnes. Et primo ponit ipsas; secundo rationem ipsarum, ibi eramus; tertio inducit Titum ad utrorumque praedicationem, ibi et de his volo te. Circa primum duo facit, quia primo monet omnes qualiter se habeant ad superiores; secundo quomodo ad aequales, ibi neminem blasphemare. Item prima in duas, quia primo ostendit quod superioribus debent subditi reverentiam subiectionis; secundo obedientiam iussionis, ibi dicto obedire. Dicit ergo: dixi de quo moneas praedictos, sed admone illos, id est, omnes, principibus, id est, maioribus, scilicet regibus et huiusmodi, et potestatibus, id est, aliis officialibus, subditos esse. I P. II, 13: subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi tamquam praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo Missis. Rm. XIII, 1: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Et haec monitio necessaria est, primo ad tollendum errorem circa Iudaeos, qui dicunt non esse obediendum mandatis hominum; secundo ut nullam inquietudinem facerent in Ecclesia; tertio quia tenentur ad obedientiam iussionis. He. ult.: obedite praepositis vestris, et subiacete eis, et cetera. Et dixit dicto obedire, id est, ad solum verbum praesidis. I R. XV, 22: melior est enim obedientia, quam victimae. II Th. III, 14: si quis non obedierit verbo nostro, per epistolam, hunc notate. Non solum autem est necessaria promptitudo, sed discretio. Unde dicit ad omne opus bonum, alioquin non esset obediendum; tunc enim magis Deo obediendum est, quo maior est. Ac. IV, 19: si iustum est in conspectu Dei, vos potius audire, quam Deum, iudicate. Unde milites non tenentur obedire in bello iniusto. Deinde cum dicit neminem, ostendit qualiter se habeant erga aequales. Et primo quoad vitationem mali; secundo quoad operationem boni, ibi sed modestos. Monet autem eos specialiter de verbis, quia in primitiva Ecclesia pauci peccabant factis. Verbis autem aliquis peccat, primo contra personam alterius, si ei improperia inferat. Unde dicit neminem blasphemare. Sed contra: quia blasphemia est relatio criminis in Deum, non ergo est blasphemia in proximum. Respondeo. Inquantum dilectio proximi refertur in dilectionem Dei, et honor proximi in honorem Dei, sic eius improperium est in Deum. Sumitur ergo hic blasphemare, pro qualibet maledictione occulta vel manifesta. II P. II, 10: sectas non metuunt introducere blasphemantes. Secundo quis peccat contra proximum propter res exteriores. Et ideo dicit non litigiosos esse. Ubi est sciendum, quod tria sunt genera hominum: quidam eorum sunt virtuosi, et duo vitiosi. Quidam enim omnibus verbis auditis in nullo contristantur, et hi sunt adulatores. Et quidam omni verbo resistunt, et hi litigiosi sunt. Contra hos loquitur hic. Ideo dicitur II Tm. II, 24: servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Pr. XX, 3: honor est homini, qui se separat a contentionibus. Sed medium tenens, ut quandoque delectetur verbis, quandoque contristetur, est virtuosus. II Cor. II: si contristavi vos epistola, non me poenitet, et cetera. Deinde cum dicit sed modestos, ostendit quomodo se habeant in operatione boni. Et primo in exterioribus actibus, dicens sed modestos. Est autem modestia virtus, per quam aliquis in omnibus exterioribus modum tenet, ut non offendat cuiusquam aspectum. Ph. IV, 5: modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Pr. XXII, 4: finis modestiae, timor Domini, divitiae, gloria, et vita, et cetera. Quanto autem quis est impetuosior in interioribus affectibus, tanto refraenatur difficilius etiam in exterioribus. Talis autem est inter omnes affectus ira. Et ideo contra hoc ponit mansuetudinem, quae moderatur passiones irae. Unde dicit omnem mansuetudinem ostendentes ad omnes homines. Mt. XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Jc. I, 21: in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Deinde cum dicit eramus enim et nos, etc., assignat rationem praedictorum, et maxime huius ultimi, scilicet quod sint mansueti. Possent enim dicere: quomodo erimus mansueti ad infideles, quomodo ad malos? Non enim hoc possumus. Respondet: considera te qualis fueris. Et ideo contra iram optimum remedium est recognitio fragilitatis propriae. Et ideo primo ponit statum eorum praeteritum; secundo ostendit unde venerunt ad statum perfectionis, ibi cum autem benignitas. Item primo ponit defectus pertinentes ad intellectum; secundo ad affectum, ibi servientes. Intellectus autem potest dupliciter deficere: vel quia deficit a vera cognitione, sicut per ignorantiam negationis; vel quia incidit in opinionem falsi. Verum autem in rebus divinis dupliciter aliqui percipiunt. Quidam enim solum per fidem, quidam praegustando per lumen sapientiae per apertam aliquam cognitionem. Unde quantum ad secundum dicit eramus enim insipientes, id est privati ista sapientia. Lc. XXI, 15: dabo vobis os et sapientiam, et cetera. Quantum ad primum dicit et increduli, id est, infideles. Ez. II, 6: increduli et subversores sunt tecum. Sed erramus incidentes in contrariam opinionem. Unde dicit errantes, id est, falsum pro vero tenentes. Is. XIX, 14: errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo. Deinde ponit ea quae pertinent ad corruptionem affectus: et primo quantum ad se; secundo quantum ad alios, ibi in malitia, et cetera. Affectus autem hominis tunc est rectus, quando servit rationi, et utitur licitis delectationibus secundum rationem. Quando ergo non sequitur rationem, sed sua desideria, tunc corrumpitur. Unde dicit servientes desideriis et voluptatibus variis. Voluptates respiciunt peccata delectationum carnalium, ut sunt luxuria et gula. Desideria vero quaelibet alia vita, ut sunt ambitio et avaritia, et huiusmodi. Eccli. XVIII, 30: post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere. Rm. VI, 12: non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius. II Tm. III, 4: voluptatum amatores magis quam Dei. Deinde cum dicit in malitia et invidia agentes, ponit peccata in ordine ad alios: et primo malitiam, quae est voluntas nocendi alteri; effectus enim denominatur a fine. Qui ergo intendit inferre malum, dicitur malitiosus. Jc. I, 21: propter quod abiicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae. Secundo ponit invidiam, quae dolet de proximi bono, sicut malitia infert malum. Pr. XIV, 30: putredo ossium, invidia. Tertio ponit odium. Unde dicit odibiles, scilicet vel Deo, per hoc quod faciunt peccatum. Sg. XIV, 9: similiter odibiles sunt Deo impius et impietas eius. Rm. I, 30: detractores Deo odibiles. Vel proximo, quando faciunt illud unde proximus eos odio habere debeat. Et addit odientes invicem; quasi dicat: et nos etiam odiebamus alios. I Jn. III, 15: qui odit fratrem suum, homicida est. Deinde cum dicit cum autem benignitas, ostendit statum salutis nostrae, cuius ordinem et processum primo describit; secundo confirmat dictum, ibi fidelis sermo. Circa primum quatuor facit, quia primo ostendit causam salutis; secundo rationem salvandi, ibi non ex operibus iustitiae; tertio modum eius, ibi per lavacrum; quarto finem, ibi ut iustificati. Causa autem nostrae salutis est charitas Dei. Ep. II, 4: Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, et cetera. Hanc charitatem describit, primo quantum ad affectum; secundo quantum ad effectum. Interior charitatis affectus designatur in benignitate, quae dicitur bona igneitas. Ignis autem significat amorem. Ct. VIII, 6: lampades eius, lampades ignis atque flammarum. Benignitas ergo est amor interior, profundens bona ad exteriora. Haec ab aeterno fuit in Deo, quia amor eius est causa omnium.Jl II, 13: benignus et misericors est, et cetera. Sed hoc quandoque non apparebat. Is. LXIII, 15: ubi nunc zelus tuus et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. Sed per effectum apparuit, quod designatur cum dicit humanitas: quod dupliciter potest intelligi, vel secundum quod significat humanam naturam, quasi dicat apparuit benignitas et humanitas, quando Deus ex benignitate est homo factus. Ph. II, 7: habitu inventus ut homo. Ps. LXIV, 12: benedices coronae anni benignitatis tuae. Vel secundum quod designat virtutem, quae consistit in exteriori subventione in defectibus aliorum. Unde humanum esse, est condescendere. Ac. ult.: barbari autem praestabant non modicam humanitatem nobis. Sic Deus condescendit nostris defectibus. Ps. CII, 14: ipse cognovit figmentum nostrum. Et hoc salvatoris, quia, ut dicitur Ps. XXXVI, 39: salus autem iustorum a Domino. Deinde cum dicit non ex operibus, etc., ponit rationem salvandi; et primo excluditur ratio praesumpta; secundo ostenditur ratio vera. Ratio praesumpta est, quod propter merita nostra simus salvati; quod excludit, cum dicit non ex operibus iustitiae quae fecimus nos. Rm. XI, 5: reliquiae secundum electionem gratiae Dei salvae factae sunt. Dt. IX, 5: non propter iustitias tuas et aequitates cordis tui ingredieris, ut possideas terram eorum, et cetera. Sed vera ratio est sola misericordia Dei, unde dicit sed secundum suam misericordiam, et cetera. Thren. III, 22: misericordiae Domini, quod non sumus consumpti. Lc. I, 50: et misericordia eius a progenie in progenies. Modus salutis adipiscendae est per Baptismum, quem primo ponit; secundo effectum eius; tertio causam. Dicit ergo per lavacrum, id est, salvati sumus per ablutionem spiritualem. Ep. V, 26: mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Za. XIII, 1: erit fons patens domui David, et habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Quantum ad effectus eius subdit regenerationis et renovationis. Pro quo sciendum est, quod homo indigebat duobus in statu perditionis, quae consecutus est per Christum, scilicet participatione divinae naturae, et depositione vetustatis. Erat enim separatus a Deo. Is. LIX, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret. Et erat inveteratus. Ba. III, 11: inveterasti in terra aliena. Sed primum consequimur per Christum, scilicet per participationem naturae divinae. I P. II: ut per hoc efficiamur consortes divinae naturae. Sed nova natura non acquiritur nisi per generationem. Sed tamen haec natura ita datur, quod etiam remanet nostra, et ita superadditur. Sic enim generatur participatio in filium Dei, quo non destruitur homo. Jn. III, 7: oportet vos nasci denuo. Et ideo dicitur generatio. Jc. I, 18: voluntarie genuit nos verbo veritatis suae. Homo etiam per Christum deposuit vetustatem peccati renovatus ad integritatem naturae, et hoc vocatur renovatio. Ep. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae. Sed quae est causa huius effectus, ut cor abluat? Haec virtus est a sancta et individua Trinitate. Mt. ult.: in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et cetera. Unde et Christo baptizato Pater in voce, Filius in carne, Spiritus Sanctus in columbae specie apparuerunt. Et ideo dicit Spiritus Sancti, id est, quam Spiritus Sanctus facit. Ps. CIII, 30: emitte spiritum tuum, et cetera. Item est regeneratio per spiritum. Ga. IV, 6: misit Deus spiritum filii sui in corda vestra clamantem: abba Pater. Rm. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba Pater. Sed hunc spiritum dat Deus Pater, quem effudit in nos abunde, ut designet copiam gratiae in Baptismo; unde fit plena peccatorum remissio. Jl II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et cetera. Is. XLIV, 3: effundam spiritum meum super semen tuum. Et propter diversa dona gratiarum. Jc. I, 5: qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Hoc etiam datur per Christum Iesum. Jn. XVI, 7: Paraclitus quem ego mittam vobis, et cetera. In Christo enim duas naturas invenimus, et ad utramque pertinet, quod Christus det Spiritum Sanctum. Quantum quidem ad divinam, quia est verbum, ex quo simul et a Patre procedit ut amor. Amor autem in nobis procedit ex conceptione cordis, cuius conceptio est verbum. Quantum vero ad humanam, quia Christus accepit summam plenitudinem eius, ita quod per eum ad omnes derivatur. Jn. I, 14: plenum gratiae et veritatis. Et paulo post: et de plenitudine eius omnes nos accepimus gratiam pro gratia. Et cap. III, 34: non enim ad mensuram dat Deus spiritum, et cetera. Et ideo Baptismus et alia sacramenta non habent efficaciam, nisi virtute humanitatis et passionis Christi. Deinde cum dicit ut iustificati gratia ipsius, ponitur finis salutis nostrae, quae est participatio vitae aeternae. Unde dicit haeredes. Idem autem est iustificati et quod prius dixerat regenerati. In iustificatione impii sunt duo termini, scilicet a quo, qui est remissio culpae, et haec est renovatio, et ad quem, qui est infusio gratiae, et hoc ad regenerationem pertinet. Dicit ergo: ideo verbum caro factum est, ut iustificati, id est renovati per gratiam, quia iustificatio non fit sine gratia. Sed numquid Deus posset remittere culpam sine gratiae infusione? Videtur quod sic, quia a principio poterat constituere hominem esse sine gratia et culpa. Respondeo. Dicendum est, quod aliud est de homine, qui numquam offendit, quia sic potest esse sine gratia et sine culpa; et aliud est de homine, qui iam peccavit, qui non potest esse quin odiatur, vel diligatur; et si a Deo diligitur, oportet quod diligat, et si diligit, oportet quod praestetur ei gratia: quia sine gratia non diligit, et quod etiam per hoc efficiantur haeredes. I P. I, 4: haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in caelis in vobis, et cetera. Et hoc vitae aeternae. Ps. XV, 6: funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi, et cetera. Sed quomodo haeredes? Secundum spem, quia iam non est spes huius vitae. Rm. V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Deinde cum dicit fidelis sermo est, probat dicta de salute nostra et spe; quasi dicat: hoc dictum est fidele. Ap. ult.: haec verba fidelissima et vera sunt. Deinde cum dicit et de his volo, mandat hoc praedicari. Et primo ponit praeceptum; secundo rationem assignat, ibi haec sunt. Dicit ergo et de his, scilicet quae ad Dei beneficia, reprehensionem peccatorum, documenta fidei et morum, volo te confirmare, scilicet alios. Jb IV, 4: vacillantes confirmaverunt sermones tui. Ac. XV, 32: et confirmaverunt eos. Et ratio huius est ut curent, et cetera. Quod potest intelligi de praelatis; quasi dicat: volo quod confirmes viatores, id est, praelatos, ut, ipsi, curent praeesse his qui credunt Deo, scilicet fidelibus in bonis operibus. I P. II, 12: ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum. Mt. V, 16: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum. Haec verba sunt bona, quia de bonitate Dei. Mt. XII, 35: bonus homo de bono thesauro profert bona. Et utilia hominibus. Is. XLVIII, 17: ego Dominus Deus tuus docens te utilia.

 

Lectio 2

Super Tit., cap. 3 l. 2 Supra apostolus docuit Titum qualia ad instructionem populi proponat, nunc ostendit quae vitet in doctrina. Et primo facit hoc; secundo scribit quaedam familiaria, ibi cum misero. Item prima in duas, quia primo ostendit quomodo vitet inutilia et aliena dogmata; secundo quomodo vitet haereticos, ibi haereticum. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quae sunt vitanda in sua doctrina; secundo rationem assignat, ibi sunt enim. Notandum est autem circa primum quod ad eum, qui profitetur doctrinam alicuius scientiae, primo pertinet, ut satisfaciat quaestionibus quae moventur in illa; secundo ut per se aliqua tractet; tertio ut disputet cum resistentibus; et quarto quod doceat quid circa eam sit vitandum. In aliis autem scientiis nullus sapiens cuilibet quaestioni respondet, sed tantum ad eas, quae pertinent ad suam scientiam. Ita doctor veritatis non debet cuilibet quaestioni respondere. Stultitia enim sapientiae opponitur. Haec autem doctrina est sapientiae. Dt. IV, v. 6: haec enim sapientia vestra, et intellectus coram populis. Ideo dicit stultas quaestiones. Quaestiones ergo adversantes intentionibus doctrinae istius, stultae sunt. Adversantur autem ei illa, quae sunt indisciplinabilia. Jb XXXIV, 35: Iob autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. Item quando manifestum proponitur ut dubium, scilicet quaecumque debet aliquis per se tenere in scientia. Et haec sunt quae spectant ad instructionem fidei et eruditionem morum. Et quaedam sunt quae debet vitare. Unde dicit genealogias. Ponuntur enim genealogiae in Scripturis propter mysteria, et propter intellectum historialem. In resistendo impugnantibus debet vitare contentiones et pugnas. Quando enim est disputatio ad inquisitionem veritatis, est laudabile; sed quando est contentio ad ostendendum quid sit tenendum, et quid vitandum, tales sunt vitandae. Pr. XX, 3: honor est homini, qui separat se a contentionibus. II Tm. II, 14: noli verbis contendere. Pugnae legis sunt, quae non ex vitio disputantium, sed quae oriuntur ex contrarietate in Scriptura, vel rationibus contrariis. Sed numquid huiusmodi semper sunt vitandae? Dicendum est: in Scriptura sacra, secundum veritatem, nihil est contrarium. Sed si aliquid apparet contrarium, vel est, quia non intelligitur, vel quia corrupta sunt vitio scriptorum, quod patet specialiter in numeris et genealogiis. Et ideo haec, quia determinari non possunt, vult quod vitentur. Et hoc ideo, quia inutiles sunt. Et doctor ad duo intendere debet, scilicet ad utilitatem, et ad veritatem. Pr. VIII, 7: veritatem meditabitur guttur meum, et cetera. Is. XLVIII, 17: ego Dominus Deus tuus docens te utilia. Non est ergo intromittendum se de inutilibus, et quae non habent solidam veritatem. Scire enim singularia, ut sunt genealogiae, non est ad perfectionem intellectus, nec ad instructionem morum, nec fidei. Et sunt vanae, quia non habent solidam veritatem.

Deinde cum dicit haereticum, ostendit qui sunt vitandi inter homines; et primo ostendit quod haeretici; secundo ostendit rationem huius, ibi sciens quia. Dicit ergo haereticum hominem. Ubi notandum est, quid faciat esse haereticum, et accipienda est prima ratio huius nominis haereticus. Non enim dicitur a divisione, sed ab electione, ut dicit Hieronymus; in Graeco enim haeresis dicitur electio. Unde haereticus, id est, electivus, quasi pertinaciter adhaerens sectae alicuius, quam elegit. Unde sciendum est, quod omnis haereticus est errans, et non e converso, propter duo. Primo ex parte materiae circa quam errat, puta si non est circa finem vitae humanae, vel circa id quod ad fidem pertinet et bonos mores. Talis enim sic errans non est haereticus. Si vero erraret circa ea quae sunt ad finem vitae humanae, semper est haereticus. Et dico finem vitae humanae, quia apud antiquos erant sectae ponentes diversum finem, ut patet de Stoicis et Epicureis. Vel circa fidem; et sic si aliquis diceret Deum non esse trinum et unum, et fornicationem non esse peccatum, est haereticus. Secundo ex parte electionis, quia eligens, si non est pertinax, sed est paratus corrigi secundum Ecclesiae determinationem, et sic non est ex malitia, sed ex ignorantia, non est haereticus. Hunc ergo devita, propter periculum. II Tm. II, 17: sermo eorum ut cancer serpit. Item nec aliquis communicet peccatis eorum, ne videatur eis consentire. II Jn. cap. unico: si quis venerit ad vos, et hanc doctrinam non affert, et cetera. Item propter poenam. Nm. XVI, 26: recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, et cetera. Vult tamen quod moneatur, et si non dimittit, tunc est haereticus et vitandus. Et dicit post primam et secundam correptionem. Sic enim fit in Ecclesia in excommunicationibus. Et ratio est, quia numerus omnis rei habet principium, medium, et finem. Ideo accipitur ut sufficiens ad omnia. II Cor. ult. 1: ecce iam tertio hoc venio ad vos, et cetera. Item propter perfectionem numeri ternarii. Ratio autem devitationis est, quia cum errante agendum a principio, ut corrigatur. Mt. IX, 12: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Et ideo non est dimittendum quousque videatur si curari poterit; sed si non potest sanari, tunc est dimittendus. Lc. XIX, 22: ex ore tuo te iudico, serve nequam.

Deinde cum dicit cum misero, scribit quaedam familiaria. Et primo quaedam disponenda circa ipsum; secundo epistolam terminat in salute. Dicit ergo cum misero, et cetera. Hi duo discipuli erant apostoli. Alios misit quia volebat quod Titus iret ad eum, nec determinat ei tempus, sed locum: eo enim indiguit in adiutorium praedicationis. Voluit tamen praemitti Arthemam, et ostendit quid de eis disponat; secundo obiectioni respondet, ibi discant autem et vestri. Apollo iste, de quo Ac. XIX, 1, erat episcopus Corinthiorum, propter quorum culpam dimisit eos, et ivit Cretam ad Titum, sed, correctis Corinthiis, apostolus revocat eum. Vocat autem Zenam legisperitum, licet et Apollo esset valde doctus, quia in Iudaismo habuit hanc dignitatem. Ratio autem quare istos vult praemitti, et non Titum, est quia Titus necessarius erat apud Cretam propter episcopatum, isti autem non habebant aliquam curam. Et dicit ut nihil illis desit, quasi dicat: si non habes, provideant subditi tui. Et ideo subiungit sic discant vestri, scilicet fideles providere, sicut faciunt Iudaei. Et dicit vestri, scilicet subditi, discant excellere Iudaeos, et alios de Asia, qui suis praedicatoribus et indigentibus provident. Et dicit ad usus necessarios, id est, in casibus necessitatis. I Tm. VI, 8: habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Ratio autem quare praesint, est ut non sint infructuosi. I Cor. IX, 7: quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? et cetera. Populus ergo si est ut vinea domini, debet ferre fructum, non solum spiritualem, sed etiam temporalem, ut exinde cultores sustententur, alias essent infructuosi. Mt. VII, 19: omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur. Deinde salutat eos primo ex parte aliorum; secundo rogat, quod salutent alios; tertio ponit suam. Quantum ad primum dicit salutant, etc., id est, salutem optant. Secundo dicit saluta eos qui nos amant in fide Christi existentes, quia non est conventio fidelis cum infideli. II Par. XIX, 2: impio praebes auxilium, et his qui oderunt dominum amicitia iungeris. Vel qui nos amant in fide, id est, fideli affectu. Eccli. VI, 15: amico fideli nulla est comparatio. Gratia Dei, scilicet quae est principium omnium bonorum. Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Et dicit vobis, quia non scribit uni propter utilitatem ipsius tantum, sed propter totam Ecclesiam. Deo gratias.


 


 

Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :