Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Regnum Galliae Regnum Mariae

Prooemium Super Is.

17 Avril 2024 , Rédigé par Ludovicus

Prooemium  Super Is.

Prooemium

Super Is., pr. 1 Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum: quia adhuc visus procul, et apparebit in finem. Ha. 2. Ex verbis istis tria possunt accipi circa librum Isaiae prophetae, quem prae manibus habemus; scilicet auctor, modus et materia. Circa primum tria ponuntur: scilicet auctor, auctoris minister, et ministri officium, sive donum. Auctor ostenditur in dicentis imperio: unde praemittitur: respondit mihi Dominus, et dixit: scribe visum et cetera. Auctor enim Scripturae sacrae Spiritus Sanctus est. Infra 48: nunc misit me Dominus etc., 2 P I 21: non enim voluntate humana et cetera. Spiritus enim loquitur mysteria, sicut dicitur 1 Cor. 14. Minister ostenditur in scribentis actu: dicit enim, scribe. Fuit autem lingua prophetae organum Spiritus Sancti, sicut in Ps. 44. Dicitur: lingua mea calamus Scribae, velociter scribentis. Et 1 Cor. 3: quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri ejus cui credidistis. Officium vero ministri ostenditur in visionis privilegio: dicit enim, visum. Qui enim hodie dicitur propheta, olim vocabatur videns, sicut 1 R. 9 dicitur. Et Nm. 12: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Sic igitur patet auctor; sed modus ostenditur in hoc quod sequitur, et explana: modus enim istius prophetiae planus est et apertus. Unde, ut dicitur in prologo non videtur vaticinari de futuris, sed magis de praeteritis historiam texere. Et circa hoc tria ponuntur: visionis explanatio, explanationis ratio et utilitas consequens. Primum ostenditur in hoc quod dicit, explana eum. Explanatur autem ab eo visus, sive visio, tribus modis. Primo per similitudinis adaptationem; secundo per sententiae expressionem; tertio per verborum venustatem. Et in his tribus iste propheta alios excellit prophetas. Ponit enim pulchras et curiales similitudines, quae quidem sunt necessariae nobis, propter connaturalitatem sensus ad rationem: est enim naturale rationi nostrae accipere a sensibilibus: unde perspicacius capit ea quorum similia ad sensum videt. Unde Dionysius in epistola ad Titum secunda demonstrat hoc, scilicet quod necessariae sint sensibiles figurae in Scripturis: quicumque plana cum audierint, in seipsis componunt figuram quamdam ad intellectum theologiae ipsos manuducentem. Et Os 12: in manibus prophetarum assimilatus sum. Excellit etiam in expressione sententiae, ut videatur non prophetiam, sed Evangelium texere, ut dicitur in prologo galeato. Unde dictum est sibi, infra 40: exalta vocem tuam, noli timere, dic civitatibus Iudae et cetera. Excellit etiam in verborum venustate sicut vir nobilis et urbanae eloquentiae, ut dicitur in prologo et Pr. 15: lingua sapientium ornat scientiam. Sed huius explanationis tangitur consequenter ratio, cum dicit, super tabulas. Sunt enim tabulae legis, sunt tabulae lapidei cordis et sunt tabulae mollis et carnei cordis. 2 Cor. 3: epistola nostra vos estis (...) scripta non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Primae tabulae (scilicet) legis scriptae fuerunt digito Dei, sicut dicitur Ex. 31. Et ideo Scriptura profunda et obscura, et plena multis mysteriis. Unde oportuit superscribi illis tabulis digito hominis planam prophetiam, ad explanandum, infra 8: sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis. Sed secundis tabulis, scilicet cordibus lapideis, superscribi oportuit plane ad confutandum. Mt. 15. Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sed tertiis tabulis, scilicet cordibus carnalibus, oportuit plane superscribi ad instruendum. 2 Esd 8: signate in libro legis Dei distincte et aperte ad intelligendum. Et sequitur: et intellexerunt cum legeretur. Utilitas autem explanationis ostenditur in hoc quod sequitur, ut percurrat. Percurrere enim est expedite in finem currendo devenire. Est autem finis triplex; scilicet finis legis, finis praecepti et finis vitae. Finis legis Christus est ad justitiam omni credenti; sicut dicitur ad Rm. 10. Finis praecepti caritas est: 1 ad Tm. I. Finis vitae mors est, Mt. 21: qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit. Dicit ergo: ut percurrat qui legerit; ac si dicat: ut qui legerit, sine impedimento dubitationis percurrat credendo in Christum, credens amet, et in amore perseveret. Materia tangitur in hoc quod sequitur: quia adhuc visus procul. Et est principaliter materia hujus libri apparitio filii Dei: unde in Ecclesia tempore adventus legitur. Est autem triplex apparitio Filii Dei. Prima qua apparuit in carne homo factus. Ad Tt 3: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei. Secunda qua apparuit per fidem a mundo creditus. Ad Tt 2: apparuit gratia salvatoris nostri Dei erudiens nos. Tertia qua apparebit per speciem in glorificatione. 1 Jn. 3: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Et istae apparitiones sunt materia istius libri. Unde in prologo dicitur, quod omnis cura ejus est de adventu Christi, et vocatione gentium. Sed certe iste qui postea sic visus est, adhuc suis temporibus procul erat. Siquidem procul, quia excelsum in majestatis aequalitate. Jb 36. Unusquisque intuetur procul. Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. Erat etiam procul, quia absconditus in praefinitione patris. Ep. 3: quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Erat etiam procul, quia dilatum in expectatione patrum. He. 11. Juxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes. Sed certe modo quod erat longe, factum est prope, quia excelsum factum est infimum. Verbum enim caro factum est: Jn. 1. Quod erat absconditum, factum est publicum, quia unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit: (ibidem). Quod erat dilatum, incepit esse jam a sanctis possessum in gloria. Mt. 25: venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sic igitur poterat dicere: adhuc visus procul apparebit in finem. Fuit enim prima apparitio in fine legis: quia ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege: ad Ga. 4. Secunda autem fuit in fine idolatriae. Infra 19: ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus. Sed tertia erit in fine omnis miseriae, quam absterget Deus ab oculis sanctorum, et non erit amplius neque luctus, neque labor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt: Ap. 21. Et haec sunt ultima de quibus Eccli. 48, dicitur de Isaia: spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes Sion usque in sempiternum: et ostendit futura et abscondita antequam evenirent.


 

Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :